JACQUES CŒUR ET CHARLES VII - OU LA FRANCE AU XVe SIÈCLE

TOME PREMIER

 

PIÈCES JUSTIFICATIVES.

 

 

PIÈCE N° 2. — LETTRE DE NICOLAS DE CLEMANGES, ARCHIDIACRE DE BAVEUX, SUR LES RAVAGES CAUSÉS EN FRANCE PAR LES GENS DE GUERRE DANS LA PREMIÈRE PARTIE DU QUINZIÈME SIÈCLE.

 

Ad Johannem de Gersonio cancellarium Ecclesiœ parisiensis, de rapinis et cœteris horribilibus armatorum maleficiis quibus omnia impune licent, et de militaris disciplina ; necessaria in regno Franciæ reformatione[1] (Epistola LIX).

Tem pus hoc — quod presenti cursu jam volvitur — turbulentissimum apellas, nec — ut midi quidem videtur — injuria, si illa debito librehtur examine, quæ in eo fieri cernimus, non ut pestes prætereamus, assiduo pene incursu urbes incolis, agros colonis, domos totis familiis vacuantes, et non modo genus humanum, sed feras ac pecora campi consumentes, ut sterilitates annorum taceamus, modo frumentum, modo vinum, modo oleum, modo universos fructus abnegantes, ut illuviones aquarum solito amplius extradantes omittamus, quæ non modo a radicibus arbores eruunt, sata vastant, pontes vastant, sed a solo ac fundamentis ædes concutiunt, villas suffodiunt, et — sicut Pœta loquitur —

Cura stabulis armenta trahunt,

ut hæc inquam pertranseamus, quibus, contra nos, ob nostra intoleranda facinora, Elementa et orbis ipse pugnare videntur, quæ tam felix et copiosa potest esse eloquentia, quæ armorum concussionnes, pauperumque agrestium per illa compressionnes, satis possit compecti, pauca de immenso cumulo attentabo his scriptis, non pro rei magnitudine ; sed pro mei tenuitate eloquii, perstringere. Accepimus à majoribus arma, pro patrice salute, pro populi Ecclesiæque tutamento sumi oportere, tuncque juste æ licenter bella geri, quando his ex causis geruntur. Ad hoc siquidem in Republica instituta militia est, ut hæc per eam defendatur, defensaque tranquillam agant in pace et quietam vitam. Itane, quæso, hodierni nostri agunt exercitus quos passim vagos ac avolantes per medios cernimus campos discurrere ? Quomodo ipsi hæc conservent instituta, res ipsa loquitur, imo vero bellum patriæ nefarium inferunt, et quasi ad eam delendam arma capere jussi essent, summo illam certant studio profligare, pene omnia hostilia in illam exercentes. Nam quantum ad prædas attinet ac rapinas, non aliter quam in terra hostili, cuncta quæ murorum ambitu non sunt cæpta, diripiunt, maxime autem terram Dei et pauperculos, Ecclesiæque agricolas — quibus potissimum tuendis invigilare debuerant — persequuntur.

Prima eorum questio est quæ ad jura Ecclesiarum personasque Ecclesiasticas loca pertineant quo comperto, mox ea petunt, quo autem illa impetu percusserint atque spolient, quis explicet ? Luporum sane illi morem servant : sicut enim lupi si forte caulas introierint, omnia — nisi impediantur — strangulant, ita hi non solum mactant quod sua sit voracitati suffectum, sed quod cohorti posset sufficere, quatuor vilissimi enecant furciferi, non pullum, non gallinam, non gallum gallinaceum, quem oculis assequi possunt, in tota cui insederint relinqunt villa. Quantam vero stragem faciant, hædorum, vitulorum atque agnellorum, aliorumque tenerorum ac saginatorum pecorum, horribile est intueri lanistas ac macellarios istuc advenisse crederes, tanta illic carnificina conspicitur. Bene autem ac feliciter cum miserrimis ageretur agrorum cultoribus, si bis saltem contenu essent, quæ penes eos inveniunt, sed illos ad pisces ex orbe deportandos, ad aromaticas species atque ad vina peregrina, ad caligas insuper atque ocreas, minis et verberibus urgent, qui non satis habent unde calceos sibi liberisque comparent. Nihilo quippe in tuguriis rusticorum minores quærunt lautitias, ciborumque copias, quam in regia essent aula habituri.

Sed omittamus omnia ista, quæ ad cyclopeam illorum exsaturandam ingluviem spectant, suum luxum effeminatum in epulis ac poculis ; suam ingurgitationem, suas assiduas commessationes, quas castrensis continentiæ antiquo exemplo faciunt, relinquamus, et de rapinarum incredibili honore pauca explicemus.

Ut primum in pagum aliquem campestrem, more turbinis ac procellte intraverint, primum eorum est studium loca omnia oculta, nequid ibi reconditum sit, penetrare, clausaque nisi, presto adsit, qui continuo aperiat, effringere. Arcas, scrinia, cistas, cubicula, lectos, caveas, angulos atque recessus scrutantur, et siquid ibi quod suos oculos, vel pretio, vel specie alliciat, invenerint, id compilatum est. Non modo autem viriles tollunt vestes, sed feminea etiam non verentur indumenta atque ornamenta asportare. Cum vero tempus emigrandi, movendorumque castrorum institerit, tum vero nihil in domiciliis omnino relinquetur, quod non pecunia redimi necesse sit, non vinum, avena, triticum, non equi aut ulla armenta, non vasa escaria aut coquinaria, quæ si non eorum voto redimantur, omnia dilapidabuntur, frumenta dispergentur, dolia conquassabunt, pecora abigentur, alibique ventindabuntur, aut in domini conspectu ingulabuntur ; lebetes, ollœ, patellæ, cacabi, contra saxa et parietes collidentur.

Vidimus, et sæpe vidimus, quasi in patri a victa prædæque post victoriam exposita, plerosque ad prædam venire, cum curribus, qui usque adeo universa corrodebant, ut ne lucernam quidem vel salinum in villa aut domo aliqua relinquerent. Visi sunt ante unum mensem exactum, qui sub tempore ui egressus, gladiis vagina eductis, nudos bospites e lecto, nocte media extrahant, sicque supplices ac trepidos ad sui suorumque omnium, redemptionem, morte intentata, cogebant. Sunt qui scamna, mensas, sedilia lignea, omnia exurant, nisi redimantur, nec modo lignea, sed lanea quoque ipsa ac linea. Sunt qui matronarum lectos discerpere non vereantur, plumamque in ventos spargere ; preterea sacrilegia, raptus, adulteria, clandestinas virginum stuprationes, preterea monasteriorum atque Ecclesiarum, sacrorumque lacorum spolia, violationes, impias profanationes, libet quoque contumelias, ludibria, irrisiones, violentas injurias quas Dei ob irreverentiam, ministris ejus irrogant ; preterire libet et pleraque alia gravia non commemorare flagitia, quæ si cuncta exequi vellem, modum non esset habitura oratio.

Sed quis illud pretereundum tolerandumque arbitretur, quod effreni jam audacia a locis munitioribus, fossaque ac. mænibus cinctis non abstinent, imo castella ipsa vi et minis aggrediuntur irrumpere ? Quid jam ab eorum rapinis et insidiis poterit tutum esse, si oppida et loca firma a quibus etiam hostes arcentur, vi aut dolo ingrediuntur. Ex quibus autem hominum generibus illa conflata sit patriæ pernities, paucis accipe.

Rara illic nobilitas est, quamquam sese plerique nobilitate jactent ; armorum sentina illa partim ex servis fugitivis, hominibusque apostatis, partim ex desidiosis, ignavisque artificibus, sua odio artificia habentibus, et in luxu atque otio suam fovere inertiam querentibus, partim ex lenonum gregibus, cum suis pariter scortis, partim vero ex exulibus, et omni genere latronum sceleratorumque hominum collecta est. Itaque pauci jam latrones, angustas itinerum fauces, insidiososque saltuum anfractus obsident ; castra omnes illi sequuntur, ad armaque se contulerunt. Quid mirum, cum latrocinia, quæ in tenebris ac latibulis formidolose exercebant, et cum periculo capitis, nunc lace palam absque motu aut periculo exerceant. Quid enim jam illi timeant, quibus omne quod libitum est, libere pro arbitrio exequi conceditur ? Non est qui furori eorum, qui furtis, qui insolentiis, qui nefariis conatibus ausibusque temerariis babenas aliquas imponat. Quamprimum exiit edictum de aligna expeditione, convolant passim ex urbibus perditi quique, et audaces homines, maleficiis omnibus assuetti, aleatores, scortatores, creterique, qui ex turpi vita, ære alieno laborant. Convolant preterea ex agris aratores, ex vineis fossores, nique vinicole, jam per bas clades bonis suis exhausti, speranlesque artibus eisdem quibus ad inopiam fuerant reducti, se rursum, alios spoliando, facile ditari. Concurrunt ad poxtremum ex sylvarum insidiis latrunculi quique, et homicidæ. Hi omnes per turmas et cohortes se congregant, et non ad bellum hostibus inferendum, cujus rei prorsus ignari existunt, sed ad predas et ad spolia accinguntur ; nulli parcunt ætati non senibus, non decrepitis, non pupillis, non viduatis, sed bis aliisque similibus personis miserabilibus, bellum exitiale et crudelissimum inferunt. Non regii ulli magistratus ipsis obsistunt, non præfecti urbium, non prietores castrorum, non capita et potestates regionum. Si quis autem ex pauperibus quos tanta inhumanitate atque impietate affligunt, eis repugnare ausus sit, usque adeo vapulabit, ut de vita periclitetur.

Protenus autem et confestim armati sunt, nec sua illis magno constat armatura. Equos ex aratris detrahunt, quæ primum sibi occurerint. Satis autem est ad armorum speciem terroremque popularibus inferendum, si quis eisdem rubiginosum vaginaque seminudatum, aut veteres, ferro exeso, contectas secum chirothecas gestet. Denique, hic jaculo armatur, ille arcu, alius pharetra et sagittis. Quid ni his contenti arrnis sint, contra nudos atque inermes sine ulla repugnantia pugnaturi ? Quæ cum ita sint quis miretur servos hoc tempore tam paucos inveniri, aut inventos, tam caro conduci, cum omnes hanc castrensem petant prædaram ac pulcherrimam disciplinam, in quæ nec hostem ferire, nec viros adversi timere exercitus, nec castra, vallo et fossa munire, nec signa aut ordines sequi, nec graves militiæ cœteros labores subire necesse sit. Sed id tantummodo facere, quod Poeta ait :

Comportare juvat prædas et vivere rapto.

Quem felicem pugnæ successum, adversus hostes, quem triumphum potest ille sperare, qui tali furum manipulo suam aciem instruxit ? Deum nimirum hostem habet, qui talent ducit exercitum Deo odibilem, nec aliquid potest prosperum ex prælii commissionne reportare. Cum magna populis et multa pendant onera, tributorumque cuncta bellorum occasione exiguntur. Illud est omnibus tributis et angariis gravius, his saltem qui patentes campos inhabitant, quod ita omni protectione præsidioque indefensi, prædæ ac populationi omnium arma ferentium exponuntur ; et nisi Deus sua piissima miseratione eis propitietur, non video quomodo diu possint, in hac tanta vitam agere calamitate. Quod si hanc procellam temporum longius trahi contigerit, quod pietas avertat cœlestis, illos sua domicilia relinquere, suisque migrare sedibus oportebit. Alioqui fame in illis rerumque omnium conticiendos inopia, nec facile numerabilis est turba illa, quæ his impellentibus causis, ex hujus regni limitibus, in alienas terras et regiones jam profecta est.

Equidem credere non possom piissimum regem nostrum, clementesque regni proceres, has clades, hasque angustias sui pauperrimi populi, quo minus est sui Principis amantior, notas habere. Neque enim tanto tempore illis eum atterri passi essent. Imo jamdudum cum illorum qui talia operati sunt operarique non desinunt, severissima coarctione, per oportuna remedia tanto sui regni vulneri subvenisset, subventurosque dam id scierint existimo[2]...

 

 

 



[1] Nicolaï de Clemangiis Catalaunensis archidiaconi Baïocensis, opera omnia, 1 vol. in-4°, Lyon, 1613, IIe partie, p. 160. — Nicolas de Clemanges est mort vers 1453, et Jean Gerson en 1429. Cette lettre a dû être écrite de 1422 à 1429, époque où la licence des troupes fut portée à son comble.

[2] L'archidiacre de Bayeux termine indiquant les moyens à l'aide desquels on aurait pu, suivant lui, remédier au mal. Ces moyens étaient au nombre de quatre :

1° Interdiction générale de lever des troupes dans toute l'étendue du territoire, à moins d'un ordre exprès du roi ;

2° Engagement pris par le roi de payer les divers chefs des troupes employées à sou service, à la charge par eux de distribuer chaque mois 'a leurs hommes ce qui leur revenait, avec obligation d'en rendre bon compte ;

3° Défense générale de rien enlever par force ou clandestinement, avec injonction aux baillis, quand des troupes devraient traverser leur territoire, de les faire surveiller pour empêcher le pillage et le punir au besoin ;

4° Enfin, réforme de la discipline militaire, dont toute trace avait complètement disparu.